PERISTYLIA

PERISTYLIA
PERISTYLIA
in Palaestris olim partim quadrata erant, partim oblonga, et quidem sic exstructa, uti duorum stadiorum haberent ambulationis circuitionem, quod δίαυλον Graecis: ex quibus tres simplices porticus disponebantur, quartaque, quae ad Meridianas regiones conversa, duplex erat; ut cum tempestates essent ventosae, non posset aspergo in interiorem pervenire partem. Constituebantur autem in tribus illis porticibus exedrae spatiosae habentes sedes, in quibus Philosophi, Rhetores, reliquique studiis delectati, sedentes disputare possent. In duplici vero porticu collocabantur: Ephebaeum, Coryceum, Conisterium, Frigida, Lavatio, Elaeothesium, Frigidarium, Propnigeum, Concamerata Sudatio, Laconicum, Calidaque lavatio. Extra autem disponebantur porticus tres, una ex Peristylio euntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, Graece Ξυςτοὶ, proxime Hypaethrae ambulationes etc. Vide Hier. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 6. ubi de Palaestrarum aedificatione et Xystis, e
Vitruvio, agit, simulque figuram earum in aere exhibet. Interioris itaque Peristylii ambitus, quem Δίαυλον, ut dictum, ob duorum stadiorum mensuram, vocatum tradit Vitruvius l. 5. c. 11. illi cur. sûs Athletici speciei, quam Diaulum vocabant, inserviisse videtur: Erat vero Diaulus, quô duplex unô cursu, sed reflexô, stadium conficiebatur. Vide iterum Mercurialem l. 2. c. 10. et infra, ubi de Templis, it. Lemmate, Terrarius turdus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PORTICUS — I. PORTICUS Romaeplures fuêre: in his Livia, et Octavia, ab Augusto aedificatae. Una in via sacra iuxta templum Pacis, cuius meminit Ovid. l. 6. Fast. v. 639. Disce tamen veniens aetas: ubi Livia nunc est Porticus, immensa tecta fuêre domus.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • peristylium — /per euh stuy lee euhm, stil ee /, n., pl. peristylia / stuy lee euh, stil ee euh/. a peristyle. [1665 75; < L peristylium < Gk peristýlion, dim. of perístylon PERISTYLE] * * * …   Universalium

  • AEDES — I. AEDES non idem cum Templo Gellius l. 14. c. 7. Non omnes aedes sacrae templa ac ne aedes quidem Vestae templum est. Varro de L. L. l. 6. Quod addit templa ut sint dextra; aiunt sancta esse, qui glossas scripserunt; nam Curia Hostilia templum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • profez — Qui sont profez, et ont fait les voeux, Sacramento rogati intra peristylia, et religione obstricti. B …   Thresor de la langue françoyse

  • veu — I. Veu, Cerchez Vouer. Veu, tantost est le temps preterit de veoir, comme j ay veu cela, Isthuc viþdi. Tantost signifie attendu, d autant que, comme, Veu qu il ne comþpart point, Quandoquidem non se sistit. Tantost eu esgard à ce que, considere… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”